monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 22 <<<     >>> § 24

§ 23 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 graue dicunt esse ieiunium: respondeant quis e ieiunio defecerit.
2 multi in prandio, plerique dum uomunt epulum fudere animam.
3 quod postremo animal ieiunium sibi causam fuisse mortis ingemuit? per escam laqueus non cauetur, in esca hamus latet: cibus deducit in foueam, cibus inducit in retia, cibus uisco etiam aues inligat, cibus uolantes deponit ad mortem.
4 quae non propter uentrem pericula? muta animalia crimen nesciunt et in hoc solo tamquam pro crimine puniuntur.
5 ieiunium sobrietas mentis est.
6 hoc uigent sensus, in hoc iudicia tractantur, in conuiuio pocula.
7 ieiunium custodit disciplinam, luxuriam sequitur inopia.
8 mater est luxuria famis secundum propheticum dictum.
9 ieiunium quietem diligit, luxuria inquietudinem: ieiunium otia serit, luxus negotia.